Actus Apostolorum*

Caput 9: 8

surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
(* Traductions européennes)

Glose

Apertis oculis.RAB.Ostenditur ei in corpore quod prius patiebatur in anima. Sicut enim apertus oculus sine visu, sic lex inutilis sine fide Christi.BEDA.Oculis non posset rursus bene videre, nisi prius excaecatus, et propriam sapientiam, quae turbatur, excludens, fidei se committeret.